- BORBETOMAGUS Vangionum
- BORBETOMAGUS Vangionumquae et Wormatia. Vangiones a Caesare, l. 1. Bell. Gall. c. 51. a Plinio, l. 4. c. 17. a Tacito, l. 12. Annal. c. 27. atque Ptolemaeo, una cum Nemetibus memorantur, populus Germaniae, qui transitô Rhenô, in sinistra fluminis ripa consedêre: de quibus notissimus est Lucani versus 431. in l. 1.Et qui te laxis imitantur Sarmata bracisVangiones.Οὐαγγίονες a Ptolemaeo dicuntur, et eorum urbes duae ad Rhenum, altera Borbetomagus vel Borvetomagus, Βορβητόμαγος, quae et primaria; altera Argentoratum, ambae in superiore Germania, et provinc. German. prima nuncupatur. In tabuta Theodostana vel Peutingeriana Borgetomagus vocatur, et inter Bonconicam ac Noviomagam ponitur: Aethico in Itinerario provinciar. Bormitomagus non semel, nunc inter Bonconicam et Noviomagum, nunc inter Mogontiacum et Noviomagum Nemetum: Bormitomagus inquam corrupte pro Borvitomagus. i. e. Borbetomagus. Certe in aliis Aethici codicibus scriptum reperitur Borbitomagus recte, in aliis Bormitomagus, ut Surita asserit. Ea urbs more multarum Galliae urbium, nomen Gentis, cuius caput erat, postea, et Vangiones appellata est. In Codicis Theodosiani l. 13. legimus rescriptum Imperatorum Valentiniani et Valentis AA. ad Musophilum Vicarium Africae, datum Vangionibus: et in Notitia Imperii Romani: Praefectus mrlitum secundae Flaviae Vangiones reperitur. Apud Ammianum quoque l. 15. Vangiones inter urbes primae Germaniae; et apud Hieronymum in ep. ad Agerochiam, Vangiones longâ obsidione deleti ab Alanis et Vandalis. Vangionem etiam reperi in Annalibus Tilianis. Vangionum civitas vocatur a Sulpicio in l. 1. de vita S. Martini, aliisque, necnon urbs Vangionum: in Annalibus Bertinianis, in rebus anni 843. Vangium corruprô et truncatô nomine pro Vangionum: in veteribus Notitiis provinciarum et civitatum Galliae nunc simpliciter et absolute civitas Vangionum inter provinciae Germaniae 1. civitates quarta et ultima; nunc civitas Vangionum Warmatia; nunc civitates Vangionum, i. e. Warmatia vel Guarmatia, alias Garmatia; nonnumquam et civitas Vangionum, i. e. Warmacia. Warmatiam et Fredegarius ac Aimonius; quidam e nostris scriptoribus et Warmaciam appellant. At Zacharias PP. in epistola ad Bonifacium Mogontiacensem Episcopum, et Eginhardus, ac Theganus, atque Annales Nazariani, aliique Wormaciam civitatem aut Wormaciam nuncupant; Poeta Saxo in libris de Gestis Caroli Magni, Wormantinam urbem. Dicta est igitur Warmatia vel Guarmatia, nec non Warmacia. Dicta est saepius et Wormacia, nonnumquam et Wormatia. Ego scribi oportere puto Vormaciam, et ita appellandam esse hanc urbem, potius quam Wormaciam, aut Warmatiam vel Warmaciam. Nam ex Borbetomagi nomine nutilato Nostri fecêre (ni fallor) Bormagum; ex Bormago Wormacum, b in u., g. in c, ex more conversis: ex Vormaco demum facta Vormacia est; ita ut duo u in prima nominis syllaba, et t in penultima ferre non possim. Certe hodieque Nostri a Vormacia Vormes, ac Germani Worms nuncupant. Pagus Vangionum vocatur ab Eginhardo in Annalibus, in rebus anni 823. pagus Wormaciensis; in Annalibus Bertimanis Wormaz felda compositô nomine Germanicô, i. e. Wormaciensis campus sive ager. Feld enim Germanis campus est. In Ducatu Ribuariorum Wormazfelda, Sperohgouwi. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.